라틴어 문장 검색

Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장2)
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)
Est procul ingenti regio summota recessu, insula qua resides fluctus mitescere cogit in longum producta latus, fractasque per undas ardua tranquillo curvantur brachia portu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Est in conspectu longe locus1)
Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 1:3)
Solet etiam universumpecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:2)
rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:2)
hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:1)
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 3:1)
nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:4)
Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 7:1)
Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 14:1)
nam illa duo luminaria producta sunt die quarto et homo die sexto, ut patet in Lictera. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:40)
sane 'Italiam' i contra naturam producta est, cum sit natura brevis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 212)
cytherea omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut *κυθέρεια Cytherea, *αἰνείασ Aeneas, *μήδεια Medea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2577)
alii dicunt Helenum non captum, sed dolore, quod post mortem Paridis Helena iudicio Priami non sibi, sed Deiphobo esset adiudicata, in Idam montem fugisse, atque exinde monente Calchante productum de Palladio pro odio prodidisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1664)

SEARCH

MENU NAVIGATION