라틴어 문장 검색

Imperator vero Aquisgrani adhuc agens et contra Godofridum regem expeditionem meditans nuntium accepit, classem ducentarum navium de Nordmannia Frisiam appulisse totasque Frisiaco litori adiacentes insulas esse vastatas iamque exercitum illum in continenti esse ternaque proelia cum Frisonibus commisisse Danosque victores tributum victis inposuisse et vectigalis nomine centum libras argenti a Frisonibus iam esse solutas, regem vero Godofridum domi esse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:1)
Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장49)
Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장7)
quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, sive exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formidolosiorem hostium credebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장3)
immo, ut melius est, tu tuos exercitus rege, mihi bellum et proeliorum incerta trade.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장9)
quot proeliis adversus Cimbros Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장5)
quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:20)
quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.17)
Sidicinis finitimis arma coniunxerat, unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 228:2)
et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 342:1)
Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장33)
neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 59장4)
ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:3)
quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore Gallia conuentibus peractis ad exercitum rediret, sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 5:2)
hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION