라틴어 문장 검색

Considera omnia, retracta diligenter, et elige quid sequaris, utrum nobiscum in Christi pace, in ecclesiae catholicae unitate, in fraterna caritate gaudere, an pro nefaria dissensione, pro Donati parte, pro sacrilega divisione importunitatem nostrae circa te dilectionis diutius sustinere.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 9:5)
Se tamen didicisse symbolum ideoque me- moria iam tenere nihilo minus in eadem temptatione litteris fassus est, et omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum dedecorabat naturalem quandam eius benignitatem eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 24)
Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: "Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ".
(불가타 성경, 미카서, 4장11)
et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장63)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장38)
Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장44)
accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장38)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장42)
divinus perit ille labor, spatiumque relictum audax sacrilego supplebat aranea textu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:86)
ego autem sicut in causis agendis efficere aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum et ingredi famam auspicatus sum, cum quidem in Neronem inprobam et studiorum quoque sacra profanantem Vatinii potentiam fregi, hodie si quid in nobis notitiae ac nominis est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 2:1)
itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, aut non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 8:1)
postea uero euidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 3:3)
Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad ultimum - honos auribus habitus sit - ima corporum velamenta proiciunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:1)
cum dis enim pugnare sacrilegos tantum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 7:3)
"Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION