라틴어 문장 검색

Septembris dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 2:7)
etenim cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 18 2:1)
tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 2:2)
ut enim gravius aegrotant ii qui, cum levati morbo videntur, in eum de integro inciderunt, sic vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene sublato renovatum bellum gerere conamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 2:2)
nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:2)
Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:4)
illa tenet nullo regna minora deo, iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis, perque suos initus continet omne genus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권65)
Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 19)
Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla profligatis iis, quos aduersum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장10)
quom initum fecerunt admissaeque insunt plus audent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 9:5)
Haec quoque, quae venit, quaestio profligata est in prioribus ;
(세네카, 행복론, Liber VII 73:1)
deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 11:1)
Initum namque est consilium, quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad euitandas uel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV. 1:2)
sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem, sed ira Iovis sollicitati prava religione fulmine ictum cum domo conflagrasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:2)
cum Auruncis bellum initum, fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 176:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION