라틴어 문장 검색

Pompeius Ulia prope capta litteris fratris excitus cum coplis ad Cordubam iter facere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:8)
Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:2)
quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:27)
protinus excitis iter inremeabile signis arripit infaustoque iubet bubone moveri agmina Mygdonias mox inpletura volucres.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:236)
Post resides annos longo velut excita somno Romanis fruitur nostra Thalia choris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:1)
illic Oceani stagnis excita supremis Cimbrica tempestas alias emissa per Alpes isdem procubuit campis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:255)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos excierit, tanto quae res agitanda tumultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:3)
iam classica primos excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto adventat Stilicho.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:196)
excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per quos exercitui regressus, insedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장6)
Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장1)
sed ubi minitari Artabanus et parum subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum adversus Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus Silanus excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장6)
quorum Andecavos Acilius Aviola legatus excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat coercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장3)
'una nuper cohors rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius exercitus turmae profligavere Sequanos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장4)
is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones accusatorum in senatu clamitaverat et spreta potentia Augustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire ausus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION