라틴어 문장 검색

ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 28:10)
Neque ignorari oportet, iis quibus fluere sanguis solet, aut quibus dolet spina, coxaeve, aut post cursum vehementem, vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 4:1)
si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 9:2)
Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt, apprehendendae, circaque id quod ictum est, duobus locis deligandae, intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 36:1)
Multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 53:3)
Id neque liquidum, neque aridum est, sed quasi concretus humor:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 38:3)
videndumque ne sanguis in scrotum descendat, neve concretus aliquo loco maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:5)
isque ibi concretus magnos dolores moveat, oculosque obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 7:4)
ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:2)
gemma quibus causis arcano mobilis aestu vel concreta fuit vel resoluta gelu?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)5)
ceu turbine rauco cum gravis armatur Boreas glacieque nivali hispidus et Getica concretus grandine pennas disrumpit pelagus, silvas camposque sonoro flamine rapturus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:26)
Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 8:1)
Sed minime id permittendum, ne profluvio sanguinis intereat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:4)
Non-nunquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque repressum est infuso naribus viridis coriandri succo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 2:2)
Nam maxime refert primo quoque tempore serum percolari et a concreta materia separari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION