라틴어 문장 검색

At Vitellius profugo Artabano et flexis ad novum regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capessere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장1)
Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui saepe regni eius potitus, dein profugus, tum quoque bellum deseruerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장1)
igitur dux Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni exurit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장4)
Tiridates quoque regni profugus per silentium aut modice querendo gravior erat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장8)
sed solacium populo exturbato ac profugo campum Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem inopem acciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장3)
ceterum, ut coniectura demonstrabat, Dido Phoenissam Tyro profugam condita Carthagine illas opes abdidisse, ne novus populus nimia pecunia lasciviret aut reges Numidarum, et alias infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장4)
comitatae profugos liberos matres, secutae maritos in exilia coniuges:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장2)
et ducibus Othonis iam pridem profugis Caecina ac Valens subsidiis suos firmabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장5)
maesta primum fama, dein profugi e proelio perditas res patefaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장2)
idemque, quod coeptante legionum motu profugus, dein sponte remeaverat, perfidiae locum quaesisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장4)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
et quidam e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장4)
Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit regnis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장2)
rursus obsides quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:1)
hunc adulescentulum mutua libidine constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam uendentem reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION