라틴어 문장 검색

indoluit genetrix, tum sic commota profatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:173)
iterum post me coniurat in arma progenies vesana Iubae bellumque resumit victoris cum stirpe sui?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:218)
hic coniunx, hic progenies, hic carior omni luce gener;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:109)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
ut trepido genetrix invocet ore deos?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam5)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)
tum fervida natos talibus hortatur genetrix in proelia dictis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia6)
"O numquam peritura cohors, o debita semper caelo progenies, nullis obnoxia fatis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia35)
"o numen amicum" dux ait "et legum genetrix longeque regendo circumfusa polo consors ac dicta Tonantis, dic agedum, quae causa viae?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:60)
Haud indigna coli nec nuper cognita Marti Ulpia progenies et quae diademata mundo sparsit Hibera domus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
adclinis genetrix auro, circumflua gemmis in Tyrios enixa toros;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:76)
haud aliter summo gemini cum patre Lacones, progenies Ledaea, sedent:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:113)
quo ducta ferox Proserpina raptu possedit dotale Chaos quantasque per oras sollicito genetrix erraverit anxia cursu;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:11)
illic pretiosior aetas, aurea progenies habitat, semperque tenemus quod superi meruere semel.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:159)
se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset, in dirae subito mores transisse novercae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION