라틴어 문장 검색

Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 10:1)
Atque sane probabile est eius opinionem magis firmis et praegnantibus coniecturis fultam fuisse quam fuerat ea Columbi, cum enim duae illae magnae insulae, veteris et novis orbis, sint versus septentriones ipsa fabrica latae et exporrectae, versus austrum acuminatae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:4)
Manet autem adhuc progenies illa, sed in alias familias tam imperiales quam nobiles transplantata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:3)
Atque videre sane est opera nobilissima et fundationes ab orbis profecta, quibus effigies animorum exhibere curae erat, cum corporis imaginibus destituerentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:7)
Quantum ad venationem testamentorum et legatorum (quemadmodum Tacitus Senecam insimulat, testamenta et orbos tamquam indagine capi), adhuc peior est hae res, quanto cum hominibus conditionis humilioris rem habemus quam in servitio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:28)
Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장10)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장28)
adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam in generationes saeculorum et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.
(불가타 성경, 집회서, 24장46)
Hoc autem prima etiam numeri progenies servat atque custodit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:4)
ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:12)
curia consiliis aestuat orba tuis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:40)
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:246)
iterum post me coniurat in arma progenies vesana Iubae bellumque resumit victoris cum stirpe sui?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:218)
hic coniunx, hic progenies, hic carior omni luce gener;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:109)
fascibus insignes et legum culmine fultae convenere domus et qui lectissimus orbi sanguis erat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae38)

SEARCH

MENU NAVIGATION