라틴어 문장 검색

cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:1)
Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 24:4)
sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 41:4)
itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:4)
Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:4)
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:1)
omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:4)
alteram quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur caeli temperatione fecunditate terrarum aliarumque commoditatum complurium copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 13:3)
Postremo cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem vim et inlustrem faciem videremus, solem dico et lunam et vagas stellas et inerrantes et caelum et mundum ipsum et earum rerum vim quae inessent in omni mundo cum magno usu et commoditate generis humani, efficitur omnia regi divina mente atque prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 80:3)
canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium tanta alacritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:6)
tertius ex commoditate rerum quas percipimus et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 16:4)
ita omnes meos dolos fallacias praestrigias praestrinxit commoditas patris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:5)
Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:4)
Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualern hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:1)
Qui denique ex bestiis fructus aut quae commoditas, nisi homines adiuvarent, percipi posset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION