라틴어 문장 검색

Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
Virginis illius meritum miratur, adorat Partum quod peperit, non marcescente pudoris Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:24)
Conceptus partusque modum floremque pudoris Intactum stupet admirans, non inuenit unde Sit matri que nulla uiri commercia nouit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:25)
hec ergo parentis Iura negat, cui uirginitas concedit honorem Virginis, a simili uult supplantare pudorem Virgineum matri, quam disputat esse parentem Partus, et ad matrem natiuo iure refertur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:27)
parentem In uoto sequitur patri non dissona proles.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:2)
Marcescit laurus, mirtus parit, aret oliua, Fit fecunda salix, sterilis pirus, orphana fructu Pomus et in partu contendit uitibus ulmus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:15)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
Illic ciconia prolem decimando, naturae persolvebat tributum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:94)
Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam cuculi prolem adoptabat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:112)
Quo vitis gemmata sinus, amplexa maritos Ulmi, de partu cogitat ipsa suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:11)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
O Dei proles, genitrixque rerum, Vinculum mundi, stabilisque nexus, Gemma terrenis, speculum caducis, Lucifer orbis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:1)
quae prolis laborantes ad fabricam, indefessa parturitione, varias rerum species parentare non desinunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:22)
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION