라틴어 문장 검색

sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:2)
"Puella scitula, sum quidem rusticanus et upilio, sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus."
(아풀레이우스, 변신, 5권198)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor;
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:4)
"At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:61)
Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:3)
Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:3)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim intorti per divina colla passive dispersi molliter defluebant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:5)
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:1)
Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:1)
"Ita ista loqueris, quasi prolixam epistulam tuam de laudibus meis desideraverim."
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:2)
Quod enim vis, ut ad te prolixam epistulam scribam, et hoc quidem debeo, fateor;
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 6:1)
Date veniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori verum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:11)
Si enim brevissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate vel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exultatione legisse vel cura, ut legantur, quibus valuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus valemus, offerre!
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:8)
Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION