라틴어 문장 검색

"cernat et in proavo sibimet quod pronepos optet."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 49)
Cum sis consulis pronepos idque per virilem successionem (quamquam id ad causam subiciendam minus attinet), cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent (quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur), a quo studia posterorum ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt, immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 1:1)
quae baptizata est die sancto pentecostes prima de gente Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:15)
Cuius modum continentiae etiam XL diebus ante natale Domini, totidem quoque post peracta sollemnia pentecostes, hoc est Lmae, semper obseruare curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:5)
raroque in calidis balneis, praeter inminentibus sollemniis maioribus, uerbi gratia paschae, pentecostes, epifaniae, lauari uoluerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:8)
Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION