라틴어 문장 검색

Non pronuba Iuno, non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:2)
Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:29)
pronuba iam gravidae fulcrum et geniale parantur;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권82)
ipsa et senatus lumina, quondam luperci aut flamines, apostolorum et martyrum exosculantur limina.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.159)
hunc novum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, iuge viventis domus ut dicata martyris esset, ergo ter senis sacra candidatis, dives Optato, simul et Luperco, perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis, ede Successum, cane Martialem, mors et Urbani tibi concinatur, Iuliam cantus resonet simulque Quintilianum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.33)
"nempe ignobiles vos esse monstrat, cum luperci curritis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.158)
prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:6)
sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo, et Bellona manet te pronuba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:20)
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:12)
hoc restat unum, pronubam thalamo feram ut ipsa pinum postque sacrificas preces caedam dicatis victimas altaribus, per viscera ipsa quaere supplicio viam, si vivis, anime, si quid antiqui tibi remanet vigoris;
(세네카, 메데아 1:11)
te, te cruenta sceptra qui dextra geris, te pater inultus urbe cum tota petam et mecum Erinyn pronubam thalami traham, traham sonantis verbera, incestam domum vertam et penates impio Marte obteram.
(세네카, 오이디푸스 7:51)
et pronuba illi Tyndaris, maestum caput demissa.
(세네카, Troades 1165:1)
uerbera pellitus saetosa mouebat arator, unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 113)
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora, heu sibi prolapso non bene cauit equo;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 116)
"hos thalamos, Ricimer, Virtus tibi pronuba poscit atque Dionaeam dat Martia laurea myrtum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION