라틴어 문장 검색

Corpus et uisu gelidum pererrans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 5:1)
Uidesne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:13)
Uos uero immortalitatem uobis propagare uidemini cum futuri famam temporis cogitatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:3)
At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:12)
Iam uero quanta est naturae diligentia ut cuncta semine multiplicato propagentur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:10)
Utriqueque enim huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur, quod suis uiribus nitens non superetur aduersis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:33)
nubibus intactum Macedo miratur Olympum more pererratum campi;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:54)
Sic non Aethiopum campos aestate pererrem nec Scythico brumam sub Iove nudus agam, sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis Ionio credam turgida vela mari, sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus irati relegam carmina grammatici:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem1)
tu saepe Minervae lusisti clipeo fulvamque impune pererrans aegida tractasti blandos interritus angues;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:91)
iam principes molitur iter gentesque remotas colligit Aurorae, tumidus quascumque pererrat Euphrates, quas lustrat Halys, quas ditat Orontes;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:22)
'quid mentem traxisse polo, quid profuit altum erexisse caput, pecudum si more pererrant avia, si frangunt communia pabula glandes?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:16)
foribusque reclusis, dum vacuas sedes et desolata pererrat atria, semirutas confuso stamine telas atque interceptas agnoscit pectinis artes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:85)
ut iam trans fluvium non indignante Chauco pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim Gallica Francorum montes armenta pererrent;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:118)
hi propagandi ruerant pro limite regni;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:195)
Iamque pererratis Libyae flagrantibus oris legerat eximios Phoebi germana leones, Hesperidas qui saepe fugant ventoque citatis terrificant Atlanta iubis armentaque longe vastant Aethiopum quorumque impune fragosa murmura pastorum numquam venere per aures.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:167)

SEARCH

MENU NAVIGATION