라틴어 문장 검색

at consueta domi catulorum blanda propago discutere et corpus de terra corripere instant, [iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras ut vestigia si teneant inventa ferarum expergefactique secuntur inania saepe] proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:9)
aut genus humanum iam tum foret omne peremptum nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:5)
Cyrenenses etiam, cum rem divinam ei faciunt, ficis recentibus coronantur placentasque mutuo missitant, mellis et fructuum repertorem Saturnum aestimantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:2)
Consivium a conserendo, id est a propagine generis humani quae Iano auctore conseritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:5)
Multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satira Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat, de secunda mensa placentas removit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:2)
Quam prior adfatur Pompeii ignava propago:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:41)
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper, Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae, Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII1)
Supremas tibi triciens in anno Signanti tabulas, Charine, misi Hyblaeis madidas thymis placentas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIX1)
Cum mittis turdumve mihi quadramve placentae, Sive femur leporis, sive quid his simile est, Buccellas misisse tuas te, Pontia, dicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXV1)
Buccis placentae sordidam linit mappam;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX3)
Sic Martis tibi serviant Kalendae Et cum ture meroque victimaque Libetur tibi candidas ad aras Secta plurima quadra de placenta.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC5)
Hinc pistor fatuas facit placentas, Hinc et multiplices struit tabellas Et notas caryotidas theatris.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI3)
Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi, Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas Et quidquid pueros non sinit esse truces.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXVI1)
si de arbore dicas, producitur 'pro', ut flexos propaginis arcus exspectant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2313)
adorea liba ador proprie est genus farris, liba autem sunt placentae de farre, melle et oleo, sacris aptae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1091)

SEARCH

MENU NAVIGATION