라틴어 문장 검색

Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Iudeorum nascetur, de tribu scilicet Dan, secundum prophetiam dicentem:
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:17)
Illic Porfirius archana resoluit, ut alter Edipodes nostri soluens enigmata Spingos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:3)
Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:2)
stellarum prophetias, spontaneos planetarum investigare errores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:21)
cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:22)
Philosophi qui prophetias non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:8)
Plato retulit in libro de prophetiis quod quidam rex erat in Graeciasenex, gentibus crudelis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:1)
(8) Item, somnia, ex quibus pronosticantur futura, ut dicit Macrobius, sive sint oracula sive intelligentiae sive prophetiae, sunt in nobis tripliciter, sicut dicit Aristoteles in II De somno et vigilia, scilicet per signum vel per causam vel per accidens;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:1)
Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:8)
Et ideo per aenigmata haec docuit Moyses (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:18)
Nam cum ipsa prophetia (Hier.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:2)
Dum igitur ipsa Saxonum gens coepisset seviens domos forinsecus incendia cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:5)
prophetiae spiritus fugit ab Elia,
(ARCHIPOETA, IV26)
Elisaeum deserit saepe prophetia,
(ARCHIPOETA, IV27)

SEARCH

MENU NAVIGATION