라틴어 문장 검색

quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os suum rettulisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 8:5)
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:2)
Anne propterea nequam hominum applaudet audacias, et initis presumptionum pocula propinabit? 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:4)
"Hoc non est osculum porrigere, sed propinare."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:6)
duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus et ponere foris, si quid temptaveris umquam hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis pocula?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V60)
omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:7)
nec prorsum vitam ducendo demimus hilum tempore de mortis nec delibare valemus, quo minus esse diu possimus forte perempti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:7)
quae nisi respuis ex animo longeque remittis dis indigna putare alienaque pacis eorum, delibata deum per te tibi numina sancta saepe oberunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:7)
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem, largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:9)
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVIII3)
Quod nulli calicem tuum propinas, Humane facis, Horme, non superbe.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XV1)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)
Nos accubamus et, silentium rhonchis Praestare iussi, nutibus propinamus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII11)
At si ego non belle, sed vere dixero quiddam, Nemo propinabit, Calliodore, tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIV4)
Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido In patera, Phrygio cum data cena viro est.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI9)

SEARCH

MENU NAVIGATION