라틴어 문장 검색

At si ego non belle, sed vere dixero quiddam, Nemo propinabit, Calliodore, tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIV4)
Emungi misero, Castrice, non licuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVII7)
Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido In patera, Phrygio cum data cena viro est.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI9)
Cum potes amethystinos trientes Et nigro madeas Opimiano, Propinas modo conditum Sabinum Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIX1)
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis, Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV6)
porgite dextris] id est 'propinate mutuo'. an divisae sunt personae, ut 'cingite fronde comas' ad convivas referatur, 'pocula porgite' ad ministros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2743)
qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens propino inquit hoc pulchro Critiae, qui in eum fuerat taeterrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:5)
Aesopus ibi stans, naris emunctae senex, Natura numquam verba cui potuit dare:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.8)
Emungere igitur se volens prendit manu Traxitque ad terram nasi longitudinem, Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.11)
At ego pro istoc, Phaedria, et tu, Chaerea, Hunc comedendum et deridendum vobis propino.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8157)
Emunxi argento senes.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 410)
non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:4)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.2)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)
lictori, quia bene percusserat, propinatum est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION