라틴어 문장 검색

Hunc talem, quamquam necessarium et summe cognitum, tamen dubia mente propius accessi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:3)
His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque iam labiis undantibus affecto, consilium me subiti longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:7)
"Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권13)
Eodem anno eclipsis solis inter nonam et vesperam, sed propius ad nonam, facta est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 59 62:1)
Propius igitur accessi et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 3:2)
Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 6:1)
Nihilomonus Empsonus et Dudleius, et si non potuissent non audire de regis in hac parte conscientiae scrupulis, tamen acsi regis anima et pecunia distinctis officiis attributae et assignatae essent ut nihil rei haberet una earum cum altera, nihilo lentius populum gravabant quam antea.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:20)
Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent qui caussas huius rei minus longe petunt easque attribuunt naturae suae, aetati ingravescenti, paci quae opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:25)
Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aeque difficile ac illa ipsa operatio de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:9)
Quod si eveniat ut in aliqua regione sol sit simul in perigaeo et propius ad perpendiculum, necesse est ut magis calefaciat quam in regione ubi sol sit similiter in perigaeo sed magis ad obliquum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:2)
At posterius hoc si in causa sit, sequitur ut quo propius gravia appropinquant ad terram, eo fortius et majore cum impetu ferantur ad eam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:5)
Quin etiam in senibus oculus melius cernit remoto objecto paulo longius, quam propius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:7)
sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:16)
septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:17)
aut angustiando et propius indicando affirmativam formae, ut Migrantes, Ostensivae, Comitatus, cum Subjunctivis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION