라틴어 문장 검색

inter ea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium fuisset in illis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 12:3)
Inurbanum satis esse videtur et a bonis moribus manifeste deviare cognoscitur, si bonum, quod quisque sibi habere non potest, alteri prorsus velit denegare petenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 20:2)
"Mi coniux (quod tibi prorsus ab alio dici non licebit) etsi pectori tuo iam perimitur nostri memoria, vel acerbae mortis meae casus foedus caritatis intercidit, quovis alio felicius maritare, modo ne in Thrasylli manum sacrilegam convenias, neve sermonem conferas nec mensam accumbas nec toro acquiescas."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:55)
His instincta verbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non cessat obtundere totam prorsus a principio fabulam promeret:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:9)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
sed eorum corporum quae nobis nota sunt nulla prorsus est concretio quae non est susceptibilis caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:8)
Attamen non sunt certe illa prorsus negligenda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:30)
repperisse prorsus quod divus Augustus non providerit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장2)
prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 39:1)
prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 45 2:4)
ut prorsus prae te feras non sublatam dominationem sed dominum commutatum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:8)
adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis arma quae cuique habilia atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac pugnam comparari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 1:2)
omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium maxumum dixerit, quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:4)
At nunquam si fidei nostrae primordia statim meritum non habent, ideo ipsa prorsus inutilis est judicanda, quam postmodum charitas subsecuta, obtinet quod illi defuerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:12)
nam amor non solet durare vulgatus sed prorsus deficere consuevit, si fuerit propalatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION