라틴어 문장 검색

dicimus autem et 'has novales' et 'haec novalia'. proprie novales sunt tunc primum arva proscissa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 712)
et qui proscisso quae s. a. t. propria voce usus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 971)
cum enim primo agri arantur, quando duri sunt, proscindi dicuntur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 972)
fertilis, quia regio eius herbosa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1974)
ergo summotum patria proscindere, Livor, desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1618)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
"non pudet herbosum"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권247)
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:6)
subit ille, nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:9)
fessus in herbosa posuit sua corpora terra cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:2)
Solvitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamataeque relinquunt tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:4)
viridique e caespite factas placat odoratis herbosas ignibus aras vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:4)
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquum verso perrumpit aratro, exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:10)
Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:8)
glaebas cunctantis crassaque terga exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION