라틴어 문장 검색

Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
Proscribit brumae solaris cereus umbram Cogens exsilium frigora cuncta pati Altis cum bruma latuit phantastica silvis, Quam silvae foliis fecerat umbra recens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:12)
Ennius eloquitur, Marcusque silet;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:16)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
- Baldewinus conspirantes adversus se proscribit, et custodiae mancipat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 31:2)
Hæc enimintantum excellit, ut, secundum sententiam Marci Tullii, indocta oratiolaudem consequatur, si optime feratur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:4)
Et de hoc posse dicit Marcus in Evangelio suo de Christo:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 213:5)
nec non divina testimonia quibus eadem vitia proscribuntur, adducit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 1:2)
Super quorum moribus licet in actibus principis Marci, et postea aliquotiens memini rettulisse, tamen nunc quoque pauca de eisdem expediam carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 2:1)
Et ex his proscripti sunt plures, actique in exsilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:2)
Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio, ob aerarii nostri angustias iusso sine culpa proscribi, ideoque hausto veneno, voluntaria morte deleto, et tributaria facta est, et velut hostiles eius exuviae classi impositae, in urbem advectae sunt per Catonem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 15:2)
Qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito, remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 8:3)
Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 4:2)
Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION