라틴어 문장 검색

aut in reductā valle mūgientem prōspectat errantēs gregēs, aut pressa pūrīs mella condit amphorīs aut tondet īnfirmās ovēs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit14)
Caesar Tiberius cum petens Neapolim In Misenensem villam venisset suam, Quae monte summo posita Luculli manu Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.4)
Undique valvas aut fenestras non minores valvis habet atque ita a lateribus a fronte quasi tria maria prospectat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:2)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:3)
"Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto vinxit amore deam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권152)
turrigera frontem Cybele redimita corona convocat aeternos ad sua festa deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권198)
Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis non haec mihi litora, nautae, promisistis ait, non haec mihi terra rogata est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:49)
Hanc animam interea caeso de corpore raptam fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque divus ab excelsa prospectet Iulius aede."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:15)
ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque carmina turrigerae dicere iussit Opi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 113)
Sic quaedam tantum leves declarationes prospectantur, philanthropici singulares actus, et etiam conatus ad affectionem erga ambitum demonstrandam, dum reapse quodcumque socialium institutionum de rebus mutandis inceptum molestum conspicietur a lepidis somniatoribus susceptum vel impedimentum putatur tollendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:6)
57. Id provideri potest, coram nonnullis interituris opibus, scaenam quandam comparari, nova bella prospectantem, quae nobilibus expostulationibus teguntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:1)
Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:2)
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:14)
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus turbaque miratur matrum et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut regius ostro velet honos levis umeros, ut fibula crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION