라틴어 문장 검색

surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se.
식탁에서 일어나시어 겉옷을 벗으시고 수건을 들어 허리에 두르셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 13장4)
Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
그리고 대야에 물을 부어 제자들의 발을 씻어 주시고, 허리에 두르신 수건으로 닦기 시작하셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 13장5)
Dixit autem angelus ad eum: " Praecingere et calcea te sandalia tua! ". Et fecit sic. Et dicit illi: " Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ".
천사가 베드로에게 “허리띠를 매고 신을 신어라.” 하고 이르니 베드로가 그렇게 하였다. 천사가 또 베드로에게 “겉옷을 입고 나를 따라라.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 12장8)
et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;
그 등잔대 한가운데에 사람의 아들 같은 분이 계셨습니다. 그분께서는 발까지 내려오는 긴 옷을 입고 가슴에는 금 띠를 두르고 계셨습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 1장13)
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis.
일곱 재앙을 가진 일곱 천사가 성전에서 나왔습니다. 그들은 깨끗하고 빛나는 옷을 입고 가슴에는 금 띠를 두르고 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 15장6)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
지혜의 그늘에 있는 것은 돈의 그늘에 있는 것과 같다. 지식이 좋은 점은 그 지혜가 소유자의 생명을 보존하여 준다는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 7장12)
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans ".
둥지 위를 맴도는 새들처럼 만군의 주님이 예루살렘을 지켜 주리라. 지키고 건져 주며 감싸고 구원해 주리라.” (불가타 성경, 이사야서, 31장5)
Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 4:15)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Illic blanda, minas, ergastula, uerbera, mortes Expugnat, clipeo Fidei protectus et armis Iusticie, superatque suos Laurencius ignes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:20)
Vestis autem ex serica lana contexta, multifario protecta colore, puellae pelli serviebat in usum, quam discolorando colorans alteritas, multiplici colore faciem alterabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:80)
Attamen, Deo protegente, cujus gratia vitam opponebat periculo, [0463C] vivens et sospes in equo adhuc residens, cum caeteris transnatantibus siccum littus recepit, et in persecutione Turcorum nimium perdurans, usque ad ipsum pontem socies equites et pedites imperterritus insequi adhortatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:5)
Sine mora injuncta sibi legatione a duce Godefrido, Boemundo et aliis principibus, Petrus praedictus statura pusillus, sed meritis magnus, ad tentorium Corbahan, in medio gentilium iter praesumens, Deo protegente solus pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:3)
Hugo autem Magnus, qui modico intervallo viam post Baldewinum continuabat, cernens angustias animae illius, celeri cursu iter remensus est ad silvam quamdam, montibus contiguam, cujus absconsione protectus, manus impiorum invasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:9)
Quare inter mare et montana in littore viam insistentes, ubi fiducialiter transire poterant, protecti mari a dextris et a montium altitudine incommeabili, civitatem Caiphas, dictam a Caipha, quondam principe sacerdotum, [0535C] praeterierunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION