라틴어 문장 검색

secundo vero loco omnes inpares numeros propter unitatis cognationem eiusdem atque inmutabilis substantiae esse participes, pares vero ob binarii numeri consortium alteritatibus esse permixtos;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod principaliter eiusdem quidem sit substantiae unitas, secundo vero loco inpares numeri, tertio quadrati, et quod principaliter dualitas alterius sit substantiae, secundo vero loco pares numeri, tertio parte altera longiores 1:2)
Illud igitur perspiciendum est, quod, si idem tetragoni et parte altera longiores disponantur, ita ut alternatim sibi permixti sint, tanta in his est coniunctio, ut alias sibi in eisdem proportionibus communicent, discrepent autem differentiis, alias vero differentiis pares sint, proportionibus distent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:1)
Sin autem permiscens et aliquos praeteriens eligas et in his aliquam speculationem ponas, idem poterit evenire.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:11)
Dudum tremendos saeua proterit reges
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 3:1)
Sparsas pedibus proterit escas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 24:1)
Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique + itata + perterritae sese convertere et suos post se frequentes stipatosque proterere et in portas valli semifactas ruere contendunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:3)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:3)
omnia divina humanaque iura permiscentur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:24)
Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere.
(카이사르, 내란기, 1권 32:10)
At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:8)
Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장9)
Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod ubi malum dux equi velocitate evitavit, +ac si+ proelio secundo graviter ab eo vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장7)
His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, varie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid evidenter compererit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장21)
Si grave id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION