라틴어 문장 검색

sic ubi se primum speculi proiecit imago, dum venit ad nostras acies, protrudit agitque aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus quam speculum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:6)
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, cum volumus, quareque datum sit membra movere et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri corporis insuerit, dicam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:1)
inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota paulatim moles protruditur atque movetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:8)
quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspicientibus non pergere ultra centum octoginta stadia, et inde iam recurvari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:2)
'Ut igitur', inquit, qui protrusit cylindrum, dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum inprimet illud quidem et quasi signabit in animo suam speciem, sed adsensio nostra erit in potestate, eaque, quem ad modum in cylindro dictum est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est, suapte vi et natura movebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:1)
comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei p. arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 3:5)
Ea enim est ratio materiae Medii, a cylindro protrusae & reflexae, ad massam cylindri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 38:8)
Nam resistentia solidi aucti debebit esse quam proxime ut quantitas materiae fluidae resistentis, quam solidum illud movendo protrudit & a locis a se invasis & occupatis propellit:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 75:3)
Ut vero cuneis notuit res omnibus, Princeps, ligato crure nivea fascia, Niveisque tunicis, niveis etiam calceis, Superbiens honore divinae domus, Ab universis capite est protrusus foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.22)
Illa magas artes Aeaeaque carmina novit Inque caput liquidas arte recurvat aquas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 84)
mediis Tanais fumavit in undis Peneusque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:7)
ridebit monitor non exauditus, ut ille qui male parentem in rupes protrusit asellum iratus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2010)
Pelopis hinc oras tui et Isthmon, arto qui recurvatus solo Ionia iungi maria Phrixeis vetat, hinc scelere Lemnon nobilem et Calchedona tardamque ratibus Aulida:
(세네카, 아가멤논 10:65)
Illa recurvato demiserat ora lacerto mollia;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 16)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)

SEARCH

MENU NAVIGATION