라틴어 문장 검색

Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 11:1)
Cum Africam pro consule regeret, Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis, frumentum venumdedit, pauloque postea, cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 17:2)
Et obtestans supradictos missos, ut contestarent Tassilonem, ut non aliter fecisset, nisi in omnibus oboediens fuisset domno regi Carolo et filiis eius ac genti Francorum, ut ne forte sanguinis effusio provenisset vel lesio terrae illius;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:8)
Vinum etiam, cuius parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:4)
Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:2)
Sed non provenit ita ut voluerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:3)
quando non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores?
(아풀레이우스, 변명 23:6)
pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint.
(아풀레이우스, 변명 36:2)
fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.
(아풀레이우스, 변명 96:2)
ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fructuosa insula est quam frugifera.
(아풀레이우스, 플로리다 15:4)
"Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:23)
Tunc ego sensi naturalitus quosdam affectus in contrarium provenire:
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:1)
"Nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:12)
"mihi denique proventum huius peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido I mira et satis varia:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:7)
"consonaque civium voce satis felix ac beatus Demochares ille saepe celebratus, quod post tantam cladem ferarum novo proventu quoquo modo fortunae resisteret, iubet novalibus suis confestim bestiam summa cum diligentia de- portari;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION