라틴어 문장 검색

quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 11장3)
et hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장7)
ius iurandum perinde aestimandum quam si Iovem fefellisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장7)
at P. Suillium quaestorem quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장6)
adicit ius iurandum, non ferro, non veneno vim adlaturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장2)
et Radamistus, quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non venenum in sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et veste multa gravique opertos necat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장16)
adicit iure iurando Paeti cautum apud signa, adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae Neronis an paci adnueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장2)
Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thraseam sollemne ius iurandum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장1)
requirere se in senatu consularem, in votis sacerdotem, in iure iurando civem, nisi contra instituta et caerimonias maiorum proditorem palam et hostem Thrasea induisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장4)
et cum cetera iuris iurandi verba conciperent, Vespasiani nomen haesitantes aut levi murmure et plerumque silentio transmittebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장7)
cuius pacti non dubitauit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 2:2)
cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 3:2)
laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:4)
apud eam longo tempore sacrificare, uota suscipere, controuersias quasdam interposito per Caesarem iure iurando distrahere perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:3)
sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis adinspectantium se remouisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION