라틴어 문장 검색

illum caesaries nescia colligi perfundens umeros ornat et integit;
(세네카, 파이드라 11:29)
fluctus haud cursu levi provolvitur:
(세네카, 파이드라 15:8)
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis excipere et structo figere avem calamo, qua formosa suo Clitumnus flumina luco integit, et niveos abluit unda boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1914)
et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illam integit?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 233)
"sperne fidem, prouolue deos, mendacia uincant, frange et damnosae iura pudicitiae!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 510)
) suspicans, quamquam putarer ab inimicis non adfuturus, ac principe post diem viso in forum ex more descendo, quod ubi visum est, ilico expavit, ut ait ille, nil fortiter ausa seditio, alii tamen mihi plus quam deceret ad genua provolvi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 7:3)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)
Ut laceros artus gremio miseranda recepit intexitque comis, tandem laxata dolori vox invenit iter, gemitusque in verba soluti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권220)
Qui haec audiens prouolutus est eius uestigiis, et fusis cum gemitu lacrimis:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].12)
et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant provoluta velut impetus torrentis tulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 133:1)
natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 444:1)
iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 246:2)
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:1)
quibus provolutis ad pedes fortuna inquit vestra facit ut et irae meae et orationi temperem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 398:2)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION