라틴어 문장 검색

Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:6)
Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
subsidere nostris sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:197)
non robore nostro Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:140)
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:2)
quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 6:2)
seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:6)
Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:2)
Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 2:1)
quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:3)
Nam pruinosa herba pecudi gravedinem creat, ventremqueproluit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 25:2)
Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION