라틴어 문장 검색

Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris vel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장14)
Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie devorare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장19)
Potui vero ieiuno dari debet apsinthium incoctum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장14)
At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장24)
Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장10)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장42)
quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장63)
potius ungui quam lauari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:3)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 3:3)
uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:4)
Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:4)
adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:4)
si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:4)
Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:3)
Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION