라틴어 문장 검색

Cujus ad nutum juvenescit orbis, Silva crispatur folii capillo, Et tua florum tunicata veste, [0448A] Terra superbit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:9)
Mediato deinde mense in silentio cujusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoveri, cunctis qui aderant in custodia vigiliarum visio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae [0524D] in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria jugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:1)
Sarraceni milites videntes quia impetus mangenarum [0546A] crates vimineas penetrare non poterat, interdum ollas flammivomas jactabant in crates machinam protegentes, ut prunae aut scintillae aridae materiei adhaerentes, levi aura suscitatae ampliarentur, et machina consumeretur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:1)
Nam coriis lubricis machinae et crates opertae flammas aut prunas injectas minime retinebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:3)
Postremi vero et in fuga tardiores, videntes hinc et hinc angustias animae suae et difficilem portarum introitum, et in hoc horrore armorum januis clausis se ab urbe exclusos, arbores palmarum, alii ramos olivarum aut ficorum conscendere properabant, ut saltem ramorum foliorumque densitate latere vel liberari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:5)
ubi a quodam satellite Sarracenorum, qui inter ramos et opaca folia delituit, furtiva lancea trans femur et renes perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:2)
Et alibi, "Sicut carbones ad prunas,et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 44:6)
Et cum ad coronam pervenerit, intelligit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:16)
Regressa est igitur columba ad vesperam, habens folium oleae, et ramum in ore suo (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:1)
Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:3)
Folium enim sine virgulto esse non poterat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:6)
Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:7)
Folium ergo et ramulus insigne est correctionis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:9)
Primo omnium secundum litteram, quia potuit intelligere utrum siccum, an humidum folium esset allatum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:3)
Sed utrum illud folium ante diluvium fuerit exortum, an tempore diluvii, contuendum est tibi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION