라틴어 문장 검색

Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장12)
Edenda sunt salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, eiusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장13)
fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장28)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장26)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장17)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장4)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장42)
sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장16)
porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장26)
sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장59)
faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum P. VIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장67)
Evocant sinapi, piper.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장73)
quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장63)
Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장333)
Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositique aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장366)

SEARCH

MENU NAVIGATION