라틴어 문장 검색

Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:3)
utque aliorum meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens cum ipso simul extinctum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장4)
asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite integro hinnitus edere canoros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:3)
Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro viscera plena ferens et plenus ad usque palatum, me vocat ad frondes versa Peneyde cretas".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:18)
Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia "potestati resistens Dei ordinationi resistit";
(단테 알리기에리, Epistolae 28:5)
i nunc et uersus tecum meditare canoros.
(호라티우스의 두번째 편지, 247)
Quid facit cum psalterio Horatius?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:33)
noster et cygneo canore vox dulcior?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:8)
deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:14)
Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:2)
Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:2)
Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:8)
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII7)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION