라틴어 문장 검색

"Haecine mihi pollicebare, Psyche mea?"
(아풀레이우스, 변신, 5권39)
"Mi mellite, mi marite, tuae Psychae dulcis anima."
(아풀레이우스, 변신, 5권50)
"Vi ac potestate Venerei susurrus invitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit, atque iam luce proximante de manibus uxoria evanuit."
(아풀레이우스, 변신, 5권51)
"At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent."
(아풀레이우스, 변신, 5권52)
"Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant, quoad sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida Psyche procurrit e domo et, Quid inquit Vos miseris lamentationibus nequicquam effligitis?"
(아풀레이우스, 변신, 5권53)
"Sed et tectum inquit Et Larem nostrum laetae succedite, et afflictas animas cum Psyche vestra recreate."
(아풀레이우스, 변신, 5권59)
"nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis venati- bus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas."
(아풀레이우스, 변신, 5권62)
"At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita calviorem et quovis puero pusilliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem."
(아풀레이우스, 변신, 5권74)
"Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens."
(아풀레이우스, 변신, 5권76)
"et nunc quidem concedamus ad maritos et Lares pauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam poeui- endam firmiores redeamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권86)
"Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권95)
"Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet:"
(아풀레이우스, 변신, 5권98)
"Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima!"
(아풀레이우스, 변신, 5권102)
"Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans:"
(아풀레이우스, 변신, 5권104)
"supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea."
(아풀레이우스, 변신, 5권108)

SEARCH

MENU NAVIGATION