라틴어 문장 검색

id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 94:1)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:2)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens.
(세네카, 행복론, Liber IV 28:2)
infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:12)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION