라틴어 문장 검색

Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 33:1)
nudari puberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:1)
avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:7)
Iovis iste quidem pronepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:2)
Fremit captiva pubes intus et, dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:13)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)
Igitur, ut necesse est graviter accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 2:1)
Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 3:2)
Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam Urbe Coronides vidit ab ipse sua :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:5)
namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum, nec virtus citra genus est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 57:5)
sed enim quia rettulit Aiax esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 14:2)
pubes quin etiam decolor asperis inritata odiis rege sub inpio Hebraeum sitiens fundere sanguinem audet se pelago credere concavo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae21)
"videbat ipsos apparatus funerum praesens suorum nec movebatur parens laetata quotiens aut olivo stridula sartago frixum torruisset puberem dira aut cremasset lamminarum inpressio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1311)
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu impellunt, terno consurgunt ordine remi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 6:3)
Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION