라틴어 문장 검색

His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장2)
simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 31장4)
Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malle-olorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:1)
Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:2)
Flagrantibus iam militum animis velut faces addiderat Maevius Pudens, e proximis Tigellini.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 24장1)
qua condicione quarta pars fere crediti deperibat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:2)
quare princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentauit, manente uilla qualis fuerat olim, ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:7)
expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:5)
qui cum laceratum corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuvenem sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium secum iniret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 9:2)
quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet manusque collo ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 353)
Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam flos Veronensum depereunt iuvenum, hic fratrem, ille sororem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1001)
Omnis namque potentia que post corruptionem unius actus non deperit, naturaliter reservatur in alium:
(단테 알리기에리, Epistolae 15:2)
ergo potentie sensitive, manente organo, per corruptionem unius actus non depereunt, et naturaliter reservantur in alium;
(단테 알리기에리, Epistolae 15:3)
Qui deperiit minor uno mense uel anno, inter quos referendus erit?
(호라티우스의 두번째 편지, 117)
nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION