라틴어 문장 검색

grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 1:5)
de quo tibi homine haec spondeo non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 5 4:2)
accidit mihi, quod homini pudenti et cupido satis faciendi rei p. bonisque omnibus accidere solet, ut consilium sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum, quod habere posset obtrectationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 1:1)
hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 21 2:4)
hominem propinquum, tui observantem, virum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas aut non audebas appellare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:5)
Huius animi pars illa mollior rationi sic paruit ut severo imperatori miles pudens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:1)
Premente partu scrofa cum gemeret iacens, Accurrit lupus et obstetricis partibus Se posse fungi dixit, promittens opem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Servilius Pudens legatus, domine, VIII Kal.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 251)
si doctus videare rudi, petulansve pudenti, diffidet miserae protinus illa sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:573)
hunc, quem latebra et obstetrix et virgo feta et cunulae, et inbecilla infantia, regem dederunt gentibus, peccator intueberis celsum coruscis nubibus, deiectus ipse et inritis plangens reatum fletibus, cum vasta signum bucina terris cremandis miserit, et scissus axis cardinem mundi ruentis solverit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias27)
mens obstetricis sedulae pie in tyrannum contumax ad spem potentis gloriae furata servat parvulum, quem mox sacerdotem sibi adsumpsit orbis conditor, per quem notatam saxeis legem tabellis traderet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae44)
Nec quem ad obstetricem mittam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 116)
obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 2131)
Nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi ilico Accedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 413)
Eone obstetricem arcessat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 414)

SEARCH

MENU NAVIGATION