라틴어 문장 검색

Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:4)
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat a stilo et pugillaribus diu temperem quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis 3 impertiat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 1:1)
respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:3)
cui meis e pugillaribus transferre quae iusseras non vacans proquam provincia 1 fuit, hic vobis aliquid neniarum munusculi vice detuli;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 2:2)
nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:1)
neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex parte cursimque fieri memorem fas est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 4:2)
dum haec aguntur, Hannibal, iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, et Romani suum Hannibalem inquit habent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 257:2)
discrucior miser, nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2307)
[Hoc cito et cursim est agendum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 166)
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3337)
ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re ageretur, detulisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION