라틴어 문장 검색

aut si pulpita personare socco comoedus voluisset, huic levato palmam tu digito dares, Menander.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium34)
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat a stilo et pugillaribus diu temperem quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis 3 impertiat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 1:1)
respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:3)
cui meis e pugillaribus transferre quae iusseras non vacans proquam provincia 1 fuit, hic vobis aliquid neniarum munusculi vice detuli;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 2:2)
nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:1)
date carminata socco, date dicta sub cothurno, date quicquid advocati, date quicquid et poetae vario strepunt in actu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:25)
quin auro habeat soccis subpactum solum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3162)
Sed is hac iit, hac socci video vestigium in pulvere, persequar hac.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 234)
soccos, tunicam, pallium tibi dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 2169)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2119)

SEARCH

MENU NAVIGATION