라틴어 문장 검색

post diem tertium eius diei cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 2:1)
Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:9)
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae Acrisioniades adigitque in pectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:4)
trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:12)
locum minutis artubus vix interemptor invenit quo plaga descendat patens, iuguloque maior pugio est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae32)
Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:4)
convenere etiam caelum virtute tenentes, Castor equo, Pollux caestu, Perseius harpe, fulmine Vulcanus, Tiphys rate, gente Quirinus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 18)
seu Perseia virgo vindicata illic luditur harpe coniugali, seu quod carminis atque fabularum clausa ad Pergama dat bilustre bellum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium65)

SEARCH

MENU NAVIGATION