라틴어 문장 검색

res erat in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 6:5)
post diem tertium eius diei cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 2:1)
Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:9)
Pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:2)
Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus credere, conspexit scopulum, qui vertice summo stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 72:5)
Aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque poplitibus suberant picto genualia limbo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:11)
locum minutis artubus vix interemptor invenit quo plaga descendat patens, iuguloque maior pugio est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae32)
An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi etiam talaria coepit intendere et utrosque dextros pedes fecit, necesse est podagram fateri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:4)
Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:4)
" Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:5)
vel si te sectae rapiant talaribus aurae, nil tibi Mercurii proderit alta via instat semper Amor supra caput, instat amanti, et gravis ipse super libera colla sedet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30a5)

SEARCH

MENU NAVIGATION