라틴어 문장 검색

gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani) panditur et nemorum frondoso margine cinctus vicinis pallescit aquis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:54)
Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare desiit frumentum, putrescit si adobrutumest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:3)
Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 4:4)
quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:6)
qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 1:4)
nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 3:3)
Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:4)
Id desiderat arborem humilem nec frondosam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 1:2)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)
nam et in complures nobiles animadvertit et multas res novas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 3:2)
pars et frondosae raptus expresserat Idae illustremque fugam pueri;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 437:1)
sic ait et celerem frondosa per avia cervum suscitat ac iuveni sublimem cornibus offert.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 577:1)
heu misere exagitans immiti corde furores, sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:5)
et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION