라틴어 문장 검색

Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens.
나는 이 말을 듣고, 내 의복과 겉옷까지 찢고 머리카락과 수염을 뜯고는 넋을 잃고 앉아 있었다. (불가타 성경, 에즈라기, 9장3)
Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
저녁 제사 때에 나는 단식을 그치고 일어나서, 의복과 겉옷은 찢어진 채 무릎을 꿇고 두 손을 펼쳐, 주 나의 하느님께 (불가타 성경, 에즈라기, 9장5)
Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit:
유딧은 얼굴을 바닥에 대고 엎드려 머리에 재를 뿌리고, 속에 입고 있던 자루옷을 드러내었다. 때는 예루살렘에 있는 하느님의 집에서 저녁 향을 피워 올리는 시간이었다. 유딧이 큰 소리로 주님께 부르짖었다. (불가타 성경, 유딧기, 9장1)
Introivitque Bagoas et pulsavit cortinam; suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
그리하여 바고아스가 안으로 들어가 천막의 휘장 앞에서 손바닥을 쳤다. 홀로페르네스가 유딧과 함께 자고 있다고 생각하였던 것이다. (불가타 성경, 유딧기, 14장14)
Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu et clamore magno et scidit vestimenta sua.
바고아스는 큰 소리로 부르짖으면서 울고불고 크게 통곡하며 자기 옷을 찢었다. (불가타 성경, 유딧기, 14장16)
Ut autem audierunt verba haec, principes virtutis Assyriae sciderunt tunicas suas, et conturbata est anima eorum valde, et factus est clamor et ululatus magnus in medio castrorum.
아시리아 군대의 수장들은 이 말을 듣고 자기들의 겉옷을 찢었다. 커다란 충격을 받은 그들이 울부짖는 소리, 매우 큰 통곡 소리가 진영에서 터져 나왔다. (불가타 성경, 유딧기, 14장19)
Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
그러자 욥이 일어나 겉옷을 찢고 머리를 깎았다. 그리고 땅에 엎드려 (불가타 성경, 욥기, 1장20)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
그들이 멀리서 눈을 들었을 때 그를 알아볼 수조차 없었다. 그래서 그들은 목 놓아 울며, 저마다 겉옷을 찢고 먼지를 위로 날려 머리에 뿌렸다. (불가타 성경, 욥기, 2장12)
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.
내 살은 구더기와 흙먼지로 뒤덮이고 내 살갗은 갈라지고 곪아 흐른다네. (불가타 성경, 욥기, 7장5)
Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum.
그분의 화살들은 나를 에워싸고 그분께서는 무자비하게 내 간장을 꿰뚫으시며 내 쓸개를 땅에다 내동댕이치신다네. (불가타 성경, 욥기, 16장13)
Scidit mare et perduxit eo et statuit aquas quasi in utre.
바다를 가르시어 그들을 건너가게 하시고 물을 둑처럼 세우셨다. (불가타 성경, 시편, 78장13)
Scidit petram in erem et adaquavit eos velut abyssus multa.
사막에서 바위들을 쪼개시어 심연에서처럼 흡족히 물을 마시게 하셨다. (불가타 성경, 시편, 78장15)
tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi,
찢을 때가 있고 꿰맬 때가 있으며 침묵할 때가 있고 말할 때가 있다. (불가타 성경, 코헬렛, 3장7)
Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
돌을 부수는 자는 그 돌에 다칠 수 있고 나무를 쪼개는 자는 그 나무에 상처를 입을 수 있다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장9)
Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: " Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium ".
(여자) 나는 잠들었지만 내 마음은 깨어 있었지요. 들어 보셔요, 내 연인이 문을 두드려요. “내게 문을 열어 주오, 나의 누이 나의 애인, 나의 비둘기, 나의 티 없는 이여! 내 머리는 이슬로, 내 머리채는 밤이슬로 흠뻑 젖었다오.” (불가타 성경, 아가, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION