라틴어 문장 검색

Aut lutulentus agis brumali tempore cursus, Aut premis arentem pulverulentus humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 657)
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota, saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu, saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1017)
qui tamen eiecta si forte tenebitur unda, Caelius accipiet pulverulentus equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권344)
ostia septem pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:12)
"lapis nigellus evehendus essedo muliebris oris clausus argento sedet, quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis pedes remotis atterentes calceis, Almonis usque pervcnitis rivulum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.156)
alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:15)
Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis pulverulentus equis furit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:10)
Tollitur in caelum clamor, versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:13)
Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes invertant tauri glaebasque iacentis pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:8)
ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, Belgica vel molli melius feret esseda collo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:9)
mox trahitur manibus regum fortuna retortis, esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 170)
iter pulverulentum facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 175:4)
Aut si hoc est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 25:1)
Virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:4)
quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)

SEARCH

MENU NAVIGATION