라틴어 문장 검색

interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:4)
penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:2)
doloresque is locus et punctiones habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:5)
Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:2)
Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 2:4)
quo [a] prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:6)
et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:2)
vivorum hominum alvum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam, inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 40:3)
ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 42:4)
si praecordia ejus sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:8)
utique si praecordia dextra parte dura manserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 6:3)
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicesimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adolescentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 30:1)
si calor et in fronte est, et ex imis praecordiis oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:8)
dextra parte praecordia dura sunt, et tument;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:12)
praecordia quoque dura et inflata emollit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION