라틴어 문장 검색

"Pupillus ego Mileto profectus ad spectaculum Olympicum, cum haec etiam loca provinciae famigerabilis adire cuperem, peragrata cuncta Thessalia fuscis avibus Larissam accessi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:1)
defrictis adeo diu pupillis an vigilarem scire quaerebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:2)
mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:5)
quibus spectatorum pectora suave mulcentibus, longe suavior Venus placide commoveri cunctantique lente vestigio et leniter fluctuante spinula et sensim annutante capite coepit incedere, mollique tibiarum sono debeatis respondere gestibus et nunc mite conniventibus, nunc acre comminantibus gestire pupillis et nonnunquam saltare solis oculis.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:7)
Conveniebat autem facile constabatque, ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere,fidei tutelaeque nostrae creditos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:1)
habuere, defendi pupillos quam clientem non fallere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:3)
Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:5)
Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:1)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 5:1)
2. In Oxonia vivebat sacerdos quidam astutus et vafer, Richardus Simon vocatus, cui erat pupillus, pistoris filius, dictus Lambertus Simnellus, aetatis circiter quindecim annorum, puer quasi venerabilis, multum in ore at aspectu prae se ferens maiestatis et decoris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:1)
Primo omnium adiit Simon Thomam Fitz-Gerardum comitem Kildariae et Hiberniae tum praesidem, cuius oculos tanta caligine perstrinxit (partim sermonum suorum vi et insinuatione, partim habitu et gestu pupilli sui, cuius etiam ori maiestas quaedam regia insidebat), ut illecebrae illae, fumis fortasse quibusdam ambitionis adiutae, ita comitem affecerint, ut persuasissimum ei esset verum prorsus illum Plantagenistam fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:2)
Quin et rebus suis conducere putabat illum tanquam alterius rivalem conservare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:7)
Quatenus vero ad illis qui consiliis suis perficiendis se opponere possent, Maximilianum Romanorum regem, qui sibi rivalis futurus esset (tam pro ducato quam pro nuptiis filiae) pecuniarum indigum sciebat;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:8)
Sed spes has fovebat rex, quod partim negligentia (quae Gallis vulgo imputari solet), partim viribus ducatus Britanniae propriis, quae parvae non erant, praecipue autem ob potentem factionem ducis Aurelianensis in regno Galliae (qui plurimis modis motus in Gallia intestinos suscitare possit ad regis Galliae consilia circa Britanniam discutienda), postremo autem ob potentiam Maximiliani, qui ei erat rivalis, res aut ex sese solvi aut ad pacem flecti posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION