라틴어 문장 검색

Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 3:2)
Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod 'orthium' dicitur voce sublatissima cantavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 15:1)
Fieri autem possit ut aliqua notitia de hac re ad Columbum postea perveniens et ab eo suppressa (cupido fortasse ut in huiusmodi incoepto primus videretur) ei pro firmiore argumento fuerit ad credendum universum illud spatium ad occidentem Europae et Asiae pelagus perpetuum non fuisse, quam aut Seneca prophetia aut Platonis antiquitatus, aut currentium maris et ventorum a terra spirantium natura, et similae, quae, ut fama spargebatur, eum maxime moverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:7)
Exercitus Persarum in campis Arbelae oculis Macedonum tanquam vastum hominum pelagus subiiciebatur;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:5)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장21)
Terras ac pelagus regens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 14:1)
Et uagas pelago rates
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 2:1)
Conuenient puppes et uulsi flumine trunci
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 7:1)
Non ualet aut pelagi radiorum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 5:1)
Nonnullique ea pugna scaphas quae ad litus fuerant occupant, item complures nando ad naves quae in salo fuerunt, se recipiunt, ancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:10)
prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장2)
Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장4)
pelagi sub fluctibus ibat Carpathiis Triton obluctantemque petebat Cymothoën.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:85)
si pelagi fluctus, Libyae si discis harenas, Eutropii numerabis eros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:20)
numquam vel in aequore puppim vidimus eunuchi clavo parere magistri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:258)

SEARCH

MENU NAVIGATION